— 25 —
      His sic intellectis, transeamus jam ad inquisitionem ideae falsae,
ut videamus, circa quae versetur, et quomodo nobis possimus cavere,
ne in falsas perceptiones incidamus. Quod utrumque non
erit nobis jam difficile post inquisitionem ideae fictae: Nam inter
ipsas nulla alia datur differentia, nisi quod haec supponat assensum,
hoc est (uti jam notavimus), quod nullae offeruntur causae, dum
repraesentamina ipsi offeruntur, quibus, sicut fingens, possit colligere,
ea non oriri a rebus extra se, et quod fere nihil aliud sit,
quam oculis apertis, sive dum vigilamus, somniare. Versatur
itaque idea falsa, vel (ut melius loquar) refertur ad existentiam rei,
cujus essentia cognoscitur, sive circa essentiam eodem modo, ac
idea ficta. Quae ad existentiam refertur, emendatur eodem modo,
ac fictio: nam si natura rei notae supponat existentiam necessariam,
impossibile est, ut circa existentiam illius rei fallamur; sed si existentia
rei non sit aeterna veritas, uti est ejus essentia, sed quod necessitas,
aut impossibilitas existendi pendeat a causis externis, tum
— 26 —
cape omnia eodem modo, quo diximus, cum de fictione sermo
esset: nam eodem modo emendatur.
Spinoza TIE 25-26