— 469 —
Nam saltu quodam ad gravissimas quaestiones solvendas processerat,
notionibus ingredientibus non explicatis. Unde quantum absint
a certitudine Meditationes ejus Metaphysicae, non aliunde magis apparet,
quam ex scripto ipsius, in quo, hortatu Mersenni et aliorum, Mathematico
eas habitu vestire voluerat frustra. Video et alios viros acumine praestantes
attigisse Metaphysica, et nonnulla profunde cogitasse, sed ita involvisse
tenebris, ut divinare magis appareat, quam demonstrare. Mihi vero in his
magis quam in ipsis Mathematicis, luce et certitudine opus videtur, quia
res Mathematicae sua examina et comprobationes secum ferunt, quae causa
est potissima successus, sed in Metaphysicis hoc commodo caremus. Itaque
peculiaris quaedam proponendi ratio necessaria est, et velut filum in Labyrintho,
cujus ope non minus quam Euclidea methodo ad calculi instar quaestiones
resolvantur, servata nihilominus claritate, quae nec popularibus
sermonibus quicquam concedat.
Leibniz PhE 469