— 23 —
      XXXIX. Virtute impulsa mens, ut in vero vestigando
adlaboret, nec in eo nisi explorato acquiescat, dicitur
Prudentia: Virtute animus a libidine coërcitus Temperantia:
Virtute confirmatus et expeditus animi affectus
adversus terrores dicitur Fortitudo.
      XL. Virtus divinae originis proprietatem obtinet:
namque hae tres ejus partes una sunt vera virtus; et
quaeque earum semper est cum aliis duabus complicata.
Etenim in Prudentia et fortitudo inest, ut in vero
vestigando laboret, nec in eo nisi explorato acquiescat;
inest et temperantia, qua quaedam ignorare Sapientia
est. In Temperantia et prudentia inest, ne quis
ad exitium usque sui utilibus vitae rebus abstineat:
quare Medicinae origo divina; nam ab hoc vero aeterno
dictata: inest et fortitudo, ut sustineat a voluptatibus
temperare. In fortitudine et prudentia inest, ut
pro honesto pugnet, inest et temperantia, qua victores
nolint perdere, quos possunt servare victos.
      XLI. Igitur nulla virtus solitaria, et ubi ex vero una
ibi omnes Comites adsunt: solae enim virtutes vix est,
ut cum Divo Augustino loquar, ut nomen virtutum
mereantur
.
      XLII. Virtus autem, quae una vera, et, quia vera,
omnes virtutes praestat, non hominis, sed Dei virtus est,
Divina gratia, quae suo lumine Christianis perspicue recta
vitae agenda demonstrat; et efficit ut uno genere
— 24 —
assensionis invictae et rebus contemplandis, et rebus in
vita agendis assentiamur.
Vico Univ20 23-24