— 23 —
Insuper pro suo jure
sumpsit ab his in infinitum usque
procedere; itaut lineas in
immensum ducere, unum per
innumera multiplicare sibi liceret.
Atque hoc pacto mundum
quemdam formarum, et numerum
sibi condidit, quem intra
se universum complecteretur:
et producendo, vel decurtando,
vel componendo lineas; addendo,
minuendo, vel computando
numeros infinita opera
efficit, quia intra se infinita vera
cognoscit. [>]
Vico Ant 23