— 293 —
      Par. V. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, Civitatem
legibus teneri, et peccare posse. Verum si per legem intelligamus
Jus civile, quod ipso Jure civili vindicari potest, et peccatum id,
quod Jure civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino
sensu sumantur, nulla ratione dicere possumus, Civitatem legibus
adstrictam esse, aut posse peccare. Nam regulae, et causae metus,
et reverentiae, quas Civitas sui causa servare tenetur, non ad Jura
— 294 —
civilia, sed ad Jus naturale spectant, quandoquidem ( per Art.
praeced.
) non Jure civili, sed Jure belli vindicari possunt, et Civitas
nulla alia ratione iisdem tenetur, quam homo in statu naturali,
ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere tenetur, ne se
ipsum interficiat, quae sane cautio non obsequium, sed humanae
naturae libertas est: at Jura civilia pendent a solo Civitatis decreto,
atque haec nemini, nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere
tenetur, nec aliud bonum, aut malum habere, nisi quod ipsa
sibi bonum, aut malum esse decernit ac proinde non tantum jus
habet sese vindicandi, leges condendi, et interpretandi, sed etiam
easdem abrogandi, et reo cuicunque ex plenitudine potentiae
condonandi.
      Par. VI. Contractus, seu leges, quibus multitudo jus suum in
unum Concilium, vel hominem transferunt, non dubium est,
quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare.
At judicium de hac re, an scilicet communis salutis intersit,
easdem violare, an secus, nemo privatus, sed is tantum, qui
imperium tenet, jure ferre potest ( per Art. 3. hujus Cap. ); ergo
Jure civili is solus, qui imperium tenet, earum legum interpres
manet. Ad quod accedit, quod nullus privatus easdem jure vindicare
possit, atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non
obligant. Quod si tamen ejus naturae sint, ut violari nequeant,
nisi simul Civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plerorumque
civium communis metus in indignationem vertatur, eo
ipso Civitas dissolvitur, et contractus cessat, qui propterea non
Jure civili, sed Jure belli vindicatur. Atque adeo is, qui imperium
tenet, nulla etiam alia de causa hujus contractus conditiones
servare tenetur, quam homo in statu naturali, ne sibi hostis sit,
tenetur cavere, ne se ipsum interficiat, ut in praeced. Art. diximus.
Spinoza TP 293-294