— 406 —
      PROP. X. Corollaria quaedam genuina principii rationis determinantis
exponere.
      1) Nihil est in rationato, quod non fuerit in ratione. Nihil enim est sine
ratione determinante, adeoque nihil in rationato, quod non arguat rationem sui
determinantem.
      Obiici posset, quod, cum rebus creatis adhaereant limites, inde consequeretur,
Deo, qui ipsarum continet rationem, eos pariter adhaerere. Respondeo:
qui rebus finitis adhaerent limites, pariter limitatam sui rationem in actione
creationis divinae arguunt. Limitata enim est actio Dei creatrix, pro ratione
entis limitati producendi. Haec autem actio cum sit determinatio Dei respectiva,
quam rebus producendis respondere necesse est, non interna et absolute in ipso
intelligibilis, limitationes has Deo interne non competere patet.
— 407 —
      2) Rerum, quae nihil commune habent, una non potest esse ratio alterius.
Ad propositionem praemissam redit.
      3) Non amplius est in rationato, quam est in ratione. Ex eadem liquet
regula.
Kant ND 406-407