— 406 —
SECTIO IV.
De principio formae mundi intelligibilis.
§. 16.

      Qui spatium et tempus pro reali aliquo et absolute necessario
omnium possibilium substantiarum et statuum quasi vinculo habent,
haud quidquam aliud requiri putant ad concipiendum, quipote exsistentibus
pluribus quidam respectus originarius competat, ceu influxuum
possibilium condicio primitiva et formae essentialis universi principium.
Nam quia, quaecunque exsistunt, ex ipsorum sententia necessario sunt
alicubi, cur sibi certa ratione praesto sint, inquirere supervacaneum
ipsis videtur, quoniam id ex spatii, omnia comprehendentis, universitate
— 407 —
per se determinetur. Verum praeterquam, quod hic conceptus, uti
iam demonstratum est, subiecti potius leges sensitivas quam ipsorum
obiectorum condiciones attineat, si vel maxime illi realitatem largiaris,
tamen non denotat, nisi intuitive datam coordinationis universalis
possibilitatem, adeoque nihilo minus intacta manet quaestio, nonnisi
intellectui solubilis: quonam principio ipsa haec relatio omnium substantiarum
nitatur, quae intuitive spectata vocatur spatium
. In hoc
itaque cardo vertitur quaestionis de principio formae mundi intelligibilis,
ut pateat, quonam pacto possibile sit, ut plures substantiae in
mutuo sint commercio
et hac ratione pertineant ad idem totum, quod
dicitur mundus. Mundum autem hic non contemplamur quoad materiam,
i. e. substantiarum, quibus constat, naturas, utrum sint materiales
an immateriales, sed quoad formam, h. e. quipote generatim inter plures
locum habeat nexus et inter omnes totalitas.
Kant Diss 406-407