— 370 —
[XII.]

      [42] Optimorum autem copia exemplorum potissimum est studiorum,
quae imitatione constant, adjumentum. Neque enim, inquiunt, esset Virgilius,
nisi ante fuisset Homerus; neque apud nostros Torquatus, nisi ante
Virgilius, et vulgo ferunt; facile inventis addere. Sed altrinsecus, et id maximum
est commodum, inventionum praerogativa: et Jurisconsulti in definitionibus
habent, occupantium conditionem esse meliorem. Nam quid aliud
est, quod quamplurimis in rebus earum inventores et tempore, et dignitate
primi, atque adeo saepe soli extiterunt. Quid si optima exempla dixerim
obesse potius, quam prodesse omni ejus generis studiorum rationi? Mirum
fortasse: sed certe verum: nam qui optima nobis reliquerunt artis exempla,
nullum exemplar ipsi [56v] antea, nisi naturam optimam habuerunt. Qui
vero optima artificum, ut pictorum, exemplaria sibi imitanda proponunt,
— 371 —
meliora efficere nequeunt: nam quantum in natura boni erat, a prioribus in
suo cujusque genere exhaustum est, alioqui non essent optimi: aequare tantundem:
cum nec phantasiae vim, nec spirituum mobilitatem, et copiam,
neque nervorum structuram, quibus a cerebro ad manum ferantur, eandem
habeant: necesse igitur, ut in deterius vergant. Quod sane verum agnovit, et
professus est Titianus qui dum Venetiis pingeret a Francisco Varga, a Carolo
V. Imperatore ad eam Rempublicam legato interrogatus: cur tam pingui
genere delectaretur, ut ejus penicilli scopae ferme viderentur; respondit:
quemque in arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare
oportere; et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque quando Bonarota,
et Urbinas, ille grandi, hic tenui picturae genere summam quisque occuparunt;
se ab ijs aliam longe aliam iniisse viam, qua sibi aliquam nominis
celebritatem compararet. Quare illud ego suspicor, quod, cum Hercules
Pharnesianus, non item Jalysus Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint;
in sculptura multum desideretur; pictura ad summum usque perducta
est. Quod si haec non ita se habent, ut dixi; quid est, quod apud
graecos, latinos, ac nostros (ut taceam de historia, et Oratoria, quae ad rerumpublicarum
momenta convertuntur) in re poëtica, eadem lingua, ac studiorum
ratione vigente optimis minores fere semper successerint? Quare
darem optima artium exemplaria omnia prorsus deleri necesse esset, ut optimos
Authores haberemus. Sed quando id impium, ac nefarium est: et raris
datum ad summa eniti, ea minoribus ingeniis reserventur; qui vero beatissima
indole praediti sunt ea aspectu amittant suo, ut optimam [57r] naturam
cum optimis imitari contendant:
Vico Diss 370-371