— 90 —
VII

      Sed illud incommodum nostrae studiorum rationis maximum
est, quod cum naturalibus doctrinis impensissime studeamus,
moralem non tanti facimus, et eam potissimum partem, quae
de humani animi ingenio eiusque passionibus ad vitam civilem
et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum ac viciorum
notis, de bonis malisque artibus, de morum characteribus
pro cuiusque aetate, sexu, condicione, fortuna, gente, republica,
et de illa decori arte omnium difficillima disserit: atque adeo
— 91 —
amplissima praestantissimaque de republica doctrina nobis deserta
ferme et inculta iacet. [>]
Vico NT 90-91