— 22 —
      Supponam igitur non optimum Deum, fontem veritatis,
sed genium aliquem malignum, eundemque
summe potentem et callidum, omnem suam industriam
in eo posuisse, ut me falleret: putabo coelum,
aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa
nihil aliud esse quam ludificationes somniorum,
quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo
— 23 —
meipsum tanquam manus non habentem, non oculos,
non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum,
sed haec omnia me habere falso opinantem:
manebo obstinate in hac meditatione defixus, atque
ita, siquidem non in potestate mea sit aliquid veri cognoscere,
at certe hoc quod in me est, ne falsis assentiar,
nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis
potens, quantumvis callidus, possit imponere, obfirmata
mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum,
et desidia quaedam ad consuetudinem vitae me
reducit. Nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria
libertate fruebatur in somnis, quum postea suspicari
incipit se dormire, timet excitari, blandisque
illusionibus lente connivet: sic sponte relabor in veteres
opiniones, vereorque expergisci, ne placidae
quieti laboriosa vigilia succedens, non in aliqua luce,
sed inter inextricabiles jam motarum difficultatum
tenebras, in posterum sit degenda.
Descartes Med 22-23-24