— 22 §49 —
      § XLIX. Miracula quum sint actiones individuales
admodum poeticae eorum repraesentationes, § 19, quum
tamen rarissime fiant in regno naturae, saltim percipiantur
ut talia, mirabilia sunt, § 43; hinc nota et facillima
recognitu ipsis interserenda, § 48.
Ne deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit.
      Ex poematis notione, quam § 9 exibitam tuemur, narrandorum
miraculorum libertas fluit, confirmata exemplis
optimorum poetarum innumeris, quae tamen videtur in licentiam
degenerare, si poema hoc unum sibi propositum habeat,
ut naturam imitetur. Naturae nempe nihil cum miraculis.
Baumgarten MPh 22