— 312 —
      Non ibi, disiez vous en parlant des Essais que vous aviez
publiez cinq ou six ans auparavant,
unam aut alteram,
sed plus sexcentis quaestionibus explicui, quae sic à
nullo ante me fuerant explicatae; ac quamvis multi
hactenus mea scripta transversis oculis inspexerint,
modisque omnibus refutare conati sint, nemo tamen,
quod sciam, quicquam non verum potuit in iis reperire.
Fiat enumeratio quaestionum omnium, quae in tot
saeculis, quibus aliae Philosophiae viguerunt, ipsarum
ope solutae sunt: et forte nec tam multae, nec tam illustres
invenientur. Quinimo profiteor ne unius quidem
quaestionis solutionem, ope principiorum Peripateticae
Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse,
quam non possim demonstrare esse illegitimam et falsam.
Fiat periculum: proponantur, non quidem omnes
(neque enim operae pretium puto multum temporis
eâ in re impendere), sed paucae aliquae selectiores,
stabo promissis, &c.
Descartes Pas 312