— 293 —
Est enim Civitas tum maxime sui juris, quando ex dictamine
rationis agit ( per Art. 7. praeced. Cap. ); quatenus igitur
contra rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat.
Atque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod, cum
dicimus unumquemque posse de re, quae sui juris est, statuere,
quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam
ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me
jure posse de hac mensa, quicquid velim, facere, non hercle intelligo,
quod jus habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat
sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed Civitatis
juris esse, non intelligimus, quod homines naturam humanam
amittant, et aliam induant atque adeo quod Civitas jus habeat
efficiendi, ut homines volent, vel quod aeque impossibile est, ut
homines cum honore adspiciant ea, quae risum movent, vel nauseam;
sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis
ponitur subditorum erga Civitatem reverentia, et metus, et quibus
sublatis metus, et reverentia, et cum his Civitas una tollitur.
Civitas itaque, ut sui juris sit, metus, et reverentiae causas servare
tenetur, alias Civitas esse desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium
tenet, aeque impossibile est, ebrium, aut nudum cum scortis per
plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare,
seu contemnere, et cum his majestatem servare, ac impossibile
est, simul esse, et non esse; subditos deinde trucidare, spoliare,
virgines rapere, et similia, metum in indignationem, et con
sequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.
Spinoza TP 293