— 24 —
Species quantitatis discretae
dicuntur numerus et oratio. Oratio vero alia est mentalis,
alia vocalis, alia scripta. Prima magis est in genere
qualitatis, quatenus est secundum dispositionem vel habitum
in mente; quatenus vero numeratur et profertur
distinctis conceptibus iuxta suarum partium distinctionem
per certa temporis intervalla, tunc ut mensuratur tempore,
et non continuis partibus, sed discretis (ceu discretae
sunt dictiones et syllabae) profertur, tum concepta tum
dicta est quantitas discreta. Dimensiones quoque characterum,
quibus distinguuntur dictiones a dictionibus et syllabae
a syllabis non in una continuitate positis, faciunt
etiam scriptam orationem esse quantitatem discretam. Numerus
quadruplex est: primo res, ut dictum est, quod omnis
species per se numerus quidam est, sicut quadam differentia
et termino definitur; secundo mens seu ratio, qua numeramus
vel metimur; tertio ipsum quod numeratur, vel numerus
— 25 —
hominum vel boum; quarto ipsa species quantitatis,
ut denarium, quinarium, senarium.
Bruno Sum 24-25