— 350 —
[I.]

      [2] Franciscus Baco in aureo de Augumentis scientiarum libello novas artes,
scientiasque, praeter quas habemus, et quas habemus quatenus oporteret
perduci, indicat; ut humana sapientia omnino perficeretur. Sed dum novum
scientiarum
retegit Orbem, novo magis, quam nostro Terrarum Orbe se
dignum probat. Etenim ejus vasta desideria adeo humanam industriam exuperant;
ut potius quid nobis ad sciendum necessario desit, quam quid suppleri
possit, ostendisse videatur. Idque puto factum, ut solet, quod qui
summa tenent, ingentia, atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria
egit Baco, quales in Rebus publicis maximorum potentes Imperiorum, qui
summam in humanum genus potentiam adepti, eam in ipsam rerum naturam
vexare; et sternere saxis maria, velificare montes, aliaque per naturam
vetita irrito tamen conati sunt. Enimvero omne quod homini scire datur, ut
et ipse homo, finitum, et imperfectum. Quod si nostra cum antiquis tempora
componamus, reique literariae utrinque pensemus utilitates, et damna;
eadem Nobis cum priscis ratio fortasse constiterit. Multa enim Nobis detecta,
antiquis penitus ignorata: et multa antiquis gnara, Nobis prorsus incognita:
complures Nobis sunt facultates, ut in alio literarum genere proficiamus;
complures illis, ut in alio fuere: illi toti in aliquibus artibus excolendis,
quas Nos fere negligimus; Nos in quibusdam, quas illi plane contempserunt: [43r]
multae illis commode unitae doctrinae, quas Nos discerpsimus; et
aliquot Nobis, quas illi incommode divisas tractarunt: tandem non paucae
duntaxat speciem mutarunt, et nomen.
Vico Diss 350