— 370 —
      [41] Haec exempli caussa innatantia animadverti; ut si qui dexteriori ad
haec studia ingenio ducantur; leges Romanas ex doctrina de Republica interpretentur:
et quid Romanae, quid nostrae Reipublicae conducant, judicare
possint, et arte illa Oratorum, qua privatis caussis publicum agglutinant
in partem maxime adversam utantur: illi namque id faciunt, ut privatum
jus vincat publicum; at ii faciant, ut publicum vincat privatum. Atque
haec de Jurisprudentia in artem redacta, aliisque ejus generis mihi in proposito
argumento dicenda visa sunt.
Vico Diss 370