— 90 —
Neque enim ego idem nunc sum, qui modo
fui, dum aegrotantes proloquerer: innumera namque temporis
momenta iam aetatis meae praeterierunt, et innumeri motus,
quibus ad summum diem impellor, iam facti sunt. Atque indidem,
cum in quoque, ut ita dicam, genere (nam verum genus species
omnes complectitur) morbi sint infiniti, una forma omnes finiri
non possunt. Cumque haec ita sint, ut syllogismo, cuius amplior
pars genere constat, et hae res vero genere non continentur;
ita et sorite nihil quicquam veri de iisdem rebus conficere possumus.
Quare tutius consilium, ut particularia consectemur; et
sorite non supra eius in hac re meritum utamur quidem, sed
potissimum insistamus inductione; caussas cum recentioribus,
quia explicatiores sunt, explicemus; magni tamen signa et iudicia
faciamus; et Conservatricem antiquorum, sub qua Exercitatricem
et Diaetariam comprehendo, aeque ac nostram Curatricem,
excolamus.
Vico NT 90