— 406 —
Rationes obiectivae in arbitrii determinatione plane deesse possunt,
et motivorum cum conscientia repraesentatorum perfectum potest esse
aequilibrium, nihilo tamen minus rationibus adhuc permultis locus superest,
quae mentem determinare possunt. Hoc enim ancipiti tali dubitatione solum
efficitur, ut res a superiori facultate ad inferiorem, a repraesentatione cum conscientia
coniuncta ad obscuras redeat, in quibus ab utravis parte omnia perfecte
identica esse vix statuendum est. Tendentia appetitus insiti in ulteriores perceptiones
in eodem statu diu haerere mentem non patitur. Variato itaque statu
internarum repraesentationum mentem aliquorsum inclinari necesse est.
Kant ND 406