— 406 —
      Tandem quasi sponte cuilibet oboritur quaestio, utrum conceptus
uterque sit connatus, an acquisitus. Posterius quidem per demonstrata
iam videtur refutatum, prius autem, quia viam sternit philosophiae pigrorum,
ulteriorem quamlibet indagationem per citationem causae primae
irritam declaranti, non ita temere admittendum est. Verum conceptus
uterque
procul dubio acquisitus est, non a sensu quidem obiectorum
(sensatio enim materiam dat, non formam cognitionis humanae)
abstractus, sed ab ipsa mentis actione, secundum perpetuas leges sensa
sua coordinante, quasi typus immutabilis, ideoque intuitive cognoscendus.
Sensationes enim excitant hunc mentis actum, non influunt intuitum,
neque aliud hic connatum est nisi lex animi, secundum quam
certa ratione sensa sua e praesentia obiecti coniungit.
Kant Diss 406