— 22 —
      Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est
ut recorder; assidue enim recurrunt consuetae opiniones,
occupantque credulitatem meam tanquam longo
usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam
me invito; nec unquam iis assentiri et confidere desuescam,
quamdiu tales esse supponam quales sunt
revera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut jam
jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles,
et quas multo magis rationi consentaneum sit credere
quam negare. Quapropter, ut opinor, non male
agam, si, voluntate plane in contrarium versa, me
ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas imaginariasque
esse fingam, donec tandem, velut aequatis
utrimque praejudiciorum ponderibus, nulla amplius
prava consuetudo judicium meum a recta rerum
perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi
vel erroris interim sequuturum, et me plus aequo
diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc
non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo.
Descartes Med 22