— 74 —
ARTICULI DE COELO ET MUNDO.
IN PRIMUM LIBRUM.

51. Aristotelis nulla ratio concludit, universum esse perfectum.
52. Impossibile est esse Peripateticum, et probare universum esse
perfectum.
* Universum nobis nec perfectum, neque imperfectum est.
53. Ridicule ex differentia dimensionum infert lationum differentiam
et numerum Aristoteles.
54. Sphaerica quidem sunt astra, sed non ad geometricam amussim.
* Ex sphaericis corporibus nullum potest esse simplex.
* Latio recta est partium non bene constitutarum, et quodammodo
praeter naturam.
— 75 —
55. Circa medium terrae multipliciter eius circumferentia agitur.
56. Motus simplex, qualem imaginantur Peripatetici, nullus est.
57. Praeter aërem, vel atomos, non est simplex mobile.
58. Corpus compositum non movetur secundum praedominantis elementi
motum.
* Immo nulla est simplicis elementi motio iuxta tres illas differentias,
a medio, ad medium, et circa medium definitas.
59. Nulli sphaerarum, seu astrorum, seu corporum, absolute gravitas
inest aut levitas.
60. Omnia in loco suo circulariter moventur, aut manent: rectus
autem motus partibus est accidentarius.
61. Ubi non est motus circularis in natura, est eius vel similitudo,
vel appetitus, vel inquisitio, et adpulsus ad ipsum.
62. Experientia non solum ex cometarum crinibus, comis, barbis, et
caudis, sed etiam ex omni parte demonstrat, ignem non magis
sursum, quam quoquo versum moveri.
63. Gravissimum et levissimum esse, et medias secundum rationes
se habere, omnibus corporum partibus contingit.
64. Totum definit lationem partibus secundum rem, et secundum
rationem, non autem partes toti.
LIX.* 65. Ut tellus est ingenerabilis, incorruptibilis, et inalterabilis,
ita et astrorum reliqua.
66. Profundiori igitur ratione sedes incorporeorum Deorum statuenda.
67. Per aethera intelligimus astra, non ignem, non aërem, vel quintam
aliquam essentiam.
68. Mundus, id est universum, est infinitum. Mundus, id est
astrum, non ita.
69. Definimus ergo universum: substantiam corpoream infinitam, in
spatio infinito.
70. Universum est infinitum unum continuum, seu magnitudine.
* Mundi vero sunt multitudine seu numero infiniti.
71. Ergo extra singula astrorum seu mundorum est aër et spatium
infinitum, extra vero universum, nihil omnino.
* Praeter infinitatem, alia ne fingi quidem potest causa, qua extra
universum nec locus, neque plenum, neque vacuum, neque
tempus detur.
LXI. 72. Turpiter corporeum mundum atque sensibilem incorporeo
— 76 —
atque intelligibili mundo, secundum localem situalemque
differentiam, definit Aristoteles, dicens, illud esse extra
hoc, supra hoc, continens hoc.
LXII. 73. Incessabilis motus non diviniora, sed infirmiora ostendit
corpora.
* Nusquam idem est locus vel terminus proprie, unde incipit et
ubi desinit motus.
LXIII. 74. Mundus necessario est genitus, et corruptibilis: Universum
vero ingenerabile est et incorruptibile.
75. Quod ergo ex inordinato factum est ordinatum, mundus est.
76. Potest sane aliquid genitum esse, quod minime corrumpatur.
77. Cum hoc ergo, quod astra dissolubilia sunt, stare potest, quod
non dissolvantur.
Bruno Acr 74-75-76