— 2 EP —
Patet enim Sap. 13 ex his verbis: Nec his
debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent
aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non
facilius invenerunt?
Et ad Rom. cap. 1, dicitur illos
esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec verba:
Quod notum est Dei, manifestum est in illis, videmur
admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus
non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra
mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et
qua via Deus facilius et certius quam res saeculi cognoscatur,
non putavi a me esse alienum inquirere.
      Atque quantum ad animam, etsi multi ejus naturam
— 3 EP —
non facile investigari posse judicarint, et nonnulli
etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere
illam simul cum corpore interire solaque fide contrarium
teneri, quia tamen hos condemnat Concilium
Lateranense sub Leone 10 habitum, sessione 8
, et expresse
mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta
dissolvant, et veritatem pro viribus probent,
hoc etiam aggredi non dubitavi.
      Praeterea, quoniam scio plerosque impios non aliam
ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam
a corpore distingui, quam quia dicunt haec
duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: etsi
nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere
omnes, quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae
sunt, cum satis intelliguntur, vim demonstrationis habere
putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam,
quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: nihil
tamen utilius in Philosophia praestare posse existimo,
quam si semel omnium optimae studiose quaerantur,
tamque accurate et perspicue exponantur, ut apud
omnes constet in posterum eas esse demonstrationes.
Descartes Med 2-3 Ep