— 406 —
Instantiarum confutatio, quas indifferentiae aequilibrii defensores
in subsidium vocant.
      Provocant adversae partis patroni, ut exemplis satisfaciamus, quae adeo
aperte voluntatis humanae ad quasvis actiones liberas indifferentiam testari videntur,
ut vix quicquam apertius esse posse videatur. Cum par impar luditur
et fabae manu reconditae coniectando lucrandae sunt, alterutrum proloquimur
plane absque consilio et absque ulla deligendi ratione. Hisce gemina in casu
principis nescio cuius proferunt, qui alicui pyxidum duarum, ponderis, figurae
et speciei per omnia similium, liberam fecit electionem, quarum altera plumbum,
altera aurum recondidit, ubi nonnisi citra rationem fieri potuit ad alterutram
capessendam determinatio. Similia de pedis dextri aut sinistri indifferenti
ad promovendum libertate dictitant. Omnibus uno verbo et quod quidem mihi
videtur affatim respondebo. Quando in principio nostro de rationibus determinantibus
sermo est, non hic unum vel aliud rationum genus intelligitur, e. g.
in actionibus liberis rationes intellectui conscio obversantes, sed utcunque
determinetur actio, tamen ratione quadam determinata sit necesse est, si eam
fieri opus est.
Kant ND 406