— 64 —
Propositio XX.

      Dei existentia, ejusque essentia unum et idem sunt.
Demonstratio.

      Deus (per anteced. Prop.), ejusque omnia attributa sunt aeterna,
hoc est (per Defin. 8.), unumquodque ejus attributorum existentiam
exprimit. Eadem ergo Dei attributa, quae (per Defin. 4.) Dei
aeternam essentiam explicant, ejus simul aeternam existentiam explicant,
hoc est, illud ipsum, quod essentiam Dei constituit, constituit
— 65 —
simul ipsius existentiam, adeoque haec, et ipsius essentia unum
et idem fuit. Q.E.D.
Corollarium I.

Hinc sequitur I°. Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam
esse veritatem.
Corollarium II.

      Sequitur II°. Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia.
Nam, si ratione existentiae mutarentur, deberent etiam (per Prop.
praeced.
) ratione essentiae mutari, hoc est (ut per se notum) ex
veris falsa fieri, quod est absurdum.
Spinoza E 64-65