— 64 —
Propositio XIX.

      Deus, sive omnia Dei attributa sunt aeterna.
Demonstratio.

      Deus enim (per Defin. 6.) est substantia, quae (per Prop. II.)
necessario existit, hoc est (per Prop. 7.), ad cujus naturam pertinet
existere, sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere,
adeoque (per Defin. 8.) est aeternus. Deinde per Dei attributa
intelligendum est id, quod (per Defin. 4.) divinae substantiae essentiam
exprimit, hoc est, id, quod ad substantiam pertinet: id
ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam
substantiae (ut jam ex Prop. 7. demonstravi) pertinet aeternitas. Ergo
unumquodque attributorum aeternitatem involvere debet, adeoque
omnia sunt aeterna. Q.E.D.
Scholium.

      Haec propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo
(Prop. II.) Dei existentiam demonstravi; ex ea, inquam, demonstratione
constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam
esse veritatem. Deinde ( Prop. 19. Principiorum Cartesii) alio etiam
modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.
Spinoza E 64