— 24 —
      Porro, modo prima idea non sit ficta, et ex ea caeterae omnes
ideae deducantur, paulatim praecipitantia fingendi evanescet;
deinde cum idea ficta non possit esse clara, et distincta, sed
solummodo confusa, et omnis confusio inde procedat, quod
mens rem integram, aut ex multis compositam, tantum ex
parte noscat, et notum ab ignoto non distinguat: praeterea quod
ad multa, quae continentur in unaquaque re, simul attendat sine
ulla distinctione, inde sequitur primo, quod si idea sit alicujus
rei simplicissimae, ea non nisi clara, et distincta poterit esse: Nam
res illa non ex parte, sed tota, aut nihil ejus innotescere debebit.
Sequitur secundo, quod si res, quae componitur ex multis, in
partes omnes simplicissimas cogitatione dividatur, et ad unamquamque
seorsim attendatur, omnis tum confusio evanescet.
Sequitur tertio, quod fictio non possit esse simplex, sed quod
fiat ex compositione diversarum idearum confusarum, quae sunt
diversarum rerum, atque actionum, in Natura existentium; vel
melius ex attentione b simul sine assensu ad tales diversas ideas:
Nam si esset simplex, esset clara, et distincta, et per consequens
vera. Si ex compositione idearum distinctarum, esset etiam earum
— 25 —
compositio clara, et distincta, ac proinde vera. Ex. gr. postquam
novimus naturam circuli, ac etiam naturam quadrati, jam non possumus
ea duo componere, et circulum facere quadratum, aut animam
quadratam, et similia.
Spinoza TIE 24-25