— 24 —
      Nullo ergo modo timendum erit, nos aliquid fingere, si modo
clare, et distincte rem percipiamus: nam si forte dicamus homines
in momento mutari in bestias, id valde generaliter dicitur; adeo
ut nullus detur conceptus, id est, idea, sive cohaerentia subjecti, et
praedicati in mente: si enim daretur, simul videret medium, et
causas, quo, et cur tale quid factum sit. Deinde nec ad naturam
subjecti, et praedicati attenditur.
Spinoza TIE 24