— 22 —
XLVIII.
Omnia quae sub perceptionem
nostram
cadunt, spectari ut
res rerumve affectiones,
vel ut aeternas
veritates; et rerum
enumeratio.

      Quaecunque sub perceptionem nostram cadunt, vel
tanquam res, rerumve affectiones quasdam, consideramus;
vel tanquam aeternas veritates, nullam existentiam
extra cogitationem nostram habentes. Ex iis quae
tanquam res consideramus, maxime generalia sunt
— 23 —
substantia, duratio, ordo, numerus, et si quae alia sunt
ejusmodi, quae ad omnia genera rerum se extendunt.
Non autem plura quam duo summa genera rerum
agnosco: unum est rerum intellectualium, sive cogitativarum,
hoc est, ad mentem sive ad substantiam cogitantem
pertinentium; aliud rerum materialium, sive
quae pertinent ad substantiam extensam, hoc est, ad
corpus. Perceptio, volitio, omnesque modi tam percipiendi
quam volendi, ad substantiam cogitantem referuntur;
ad extensam autem, magnitudo, sive ipsamet
extensio in longum, latum et profundum, figura, motus,
situs, partium ipsarum divisibilitas, et talia. Sed et
alia quaedam in nobis experimur, quae nec ad solam
mentem, nec etiam ad solum corpus referri debent,
quaeque, ut infra suo loco ostendetur, ab arcta et intima
mentis nostrae cum corpore unione proficiscuntur:
nempe appetitus famis, sitis, etc.; itemque, commotiones,
sive animi pathemata, quae non in sola
cogitatione consistunt, ut commotio ad iram, ad hilaritatem,
ad tristitiam, ad amorem, etc.; ac denique
sensus omnes, ut doloris, titillationis, lucis et colorum,
sonorum, odorum, saporum, caloris, duritiei,
aliarumque tactilium qualitatum.
XLIX.
Aeternas veritates non
posse ita numerari,
sed nec esse opus.

      Atque haec omnia tanquam res, vel rerum qualitates
seu modos, consideramus. Cum autem agnoscimus
fieri non posse, ut ex nihilo aliquid fiat, tunc propositio
haec: Ex nihilo nihil fit, non tanquam res aliqua
existens, neque etiam ut rei modus consideratur, sed
ut veritas quaedam aeterna, quae in mente nostra sedem
habet, vocaturque communis notio, sive axioma.
— 24 —
Cujus generis sunt: Impossibile est idem simul esse et
non esse: Quod factum est, infectum esse nequit: Is qui
cogitat, non potest non existere dum cogitat:
et alia
innumera, quae quidem omnia recenseri facile non
possunt, sed nec etiam ignorari, cum occurrit occasio
ut de iis cogitemus, et nullis praejudiciis excaecamur.
L.
Eas clare percipi, sed
non omnes ab omnibus,
propter praejudicia.

      Et quidem, quantum ad has communes notiones,
non dubium est quin clare ac distincte percipi possint,
alioqui enim communes notiones non essent dicendae:
ut etiam revera quaedam ex ipsis non aeque apud omnes
isto nomine dignae sunt, quia non aeque ab omnibus
percipiuntur. Non tamen, ut puto, quod unius
hominis cognoscendi facultas latius pateat quam alterius;
sed quia forte communes istae notiones adversantur
praejudicatis opinionibus quorundam hominum,
qui eas idcirco non facile capere possunt: etiamsi nonnulli
alii, qui praejudiciis istis sunt liberi, evidentissime
ipsas percipiant.
Descartes PPh 22-24