— 22 —
XLVI.
Exemplo doloris ostenditur,
claram esse
posse perceptionem,
etsi non sit distincta;
non autem distinctam,
nisi sit clara.

      Ita, dum quis magnum aliquem sentit dolorem, clarissima
quidem in eo est ista perceptio doloris, sed non
semper est distincta; vulgo enim homines illam confundunt
cum obscuro suo judicio de natura ejus, quod
putant esse in parte dolente simile sensui doloris, quem
solum clare percipiunt. Atque ita potest esse clara perceptio,
quae non sit distincta; non autem ulla distincta,
nisi sit clara.
Descartes PPh 22