— 22 —
XLVII.
Ad primae aetatis praejudicia
emendanda,
simplices notiones
esse considerandas, et
quid in quaque sit
clarum.

      Et quidem in prima aetate mens ita corpori fuit immersa,
ut quamvis multa clare, nihil tamen unquam
distincte perceperit; cumque tunc nihilominus de
multis judicarit, hinc multa hausimus praejudicia, quae
a plerisque nunquam postea deponuntur. Ut autem nos
iis possimus liberare, summatim hic enumerabo simplices
omnes notiones, ex quibus cogitationes nostrae
componuntur; et quid in unaquaque sit clarum, quidque
obscurum, sive in quo possimus falli, distinguam.
Descartes PPh 22