— 22 —
Per haec igitur
cum homo naturam rerum
vestigabundus tandem animadverteret,
se eam nullo assequi
pacto; quia intra se elementa, ex
quibus res compositae existant,
non habet; atque id fieri ex sua
mentis brevitate, nam extra se
habet omnia; hoc suae mentis
— 23 —
vicium in utiles vertit usus, et
abstractione, quam dicunt, duo
sibi confingit; punctum, quod
designari, et unum, quod multiplicari
posset. Atqui utrumque
fictum: punctum enim, si designes,
punctum non est; unum,
si multiplices, non est amplius
unum. [>]
Vico Ant 22-23