— 405 —
      Tandem ingenue fatetur laudatus adversarius, hic non nihil remanere incomprehensibile,
quod vero, cum ad infinitum contemplatio rediit, cum obiecti
eminentia probe consentit. Verum quantumvis fatear, adyta quaedam reconditioris
intelligentiae remanere humano intellectui nunquam reseranda, si in
interiorem cognitionem descendere aveas, tamen hic non de modo agitur, sed
utrum res ipsa locum habeat, cuius cum oppositae partis sententia repugnantiam
inspicere, mortali cognitioni admodum sane proclive est.
Kant ND 405