— 89 —
      Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas, iam
levius indicatas, apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo
explorato vero nostras de physicis argumentis dissertationes
— 90 —
deducimus: signa vero et iudicia verisimilia sunt, quae longa observatione
colliguntur. Quare, ut Galenicos non recte morborum
caussas syllogismo coniicere Verulamius notabat, ita ego recentiores
non recte id ipsum sorite praestare dixerim. Nam ut qui
syllogismo contendit, nihil novi affert, quia in propositione vel
assumptione complexio continetur; ita qui sorite confirmat, nihil
aliud facit, quam explicat verum secundum, quod in primo latebat
involutum. Atqui morbi semper novi sunt et alii, ut semper
alii sunt aegrotantes. [>]
Vico NT 89-90