— 405 —
Verum hic asserimus, Deum praevidere ea non
posse, quorum antecedenter determinata non est futuritio, non propter inopiam
subsidiorum, quibus haud indigere concedimus: sed quoniam impossibilis per
se est praecognitio futuritionis, quae plane nulla est, si exsistentia omnino et
per se et antecedenter est indeterminata. Per se enim esse indeterminatam, ex
contingentia concluditur; antecedenter esse pariter indeterminatam antagonistae
contendunt; ergo plane determinationis h. e. futuritionis expers et in se est et
a divino intellectu repraesentari necesse est.
Kant ND 405