— 405 —
Corollarium.
      En itaque bina cognitionis sensitivae principia, non, quemadmodum
est in intellectualibus, conceptus generales, sed intuitus singulares,
attamen puri; in quibus, non sicut leges rationis praecipiunt, partes et
potissimum simplices continent rationem possibilitatis compositi, sed,
secundum exemplar intuitus sensitivi, infinitum continet rationem partis
cuiusque cogitabilis ac tandem simplicis s. potius termini. Nam, nonnisi
dato infinito tam spatio quam tempore, spatium et tempus quodlibet
definitum limitando est assignabile, et tam punctum quam momentum
per se cogitari non possunt, sed non concipiuntur nisi in dato
iam spatio et tempore, tanquam horum termini. Ergo omnes affectiones
primitivae horum conceptuum sunt extra cancellos rationis, ideoque
nullo modo intellectualiter explicari possunt. Nihilo tamen minus sunt
substrata intellectus, e datis intuitive primis secundum leges logicas
consectaria concludentis, maxima qua fieri potest certitudine. Horum
quidem conceptuum alter proprie intuitum obiecti, alter statum concernit,
inprimis repraesentativum. Ideo etiam spatium temporis ipsius conceptui
ceu typus adhibetur, repraesentando hoc per lineam eiusque terminos
(momenta) per puncta. Tempus autem universali atque rationali
conceptui
magis appropinquat, complectendo omnia omnino suis respectibus,
nempe spatium ipsum et praeterea accidentia, quae in relationibus
spatii comprehensa non sunt, uti cogitationes animi. Praeterea
autem tempus leges quidem rationi non dictitat, sed tamen praecipuas
constituit condiciones, quibus faventibus secundum rationis leges
— 406 —
mens notiones suas conferre possit; sic, quid sit impossibile, iudicare
non possum, nisi de eodem subiecto eodem tempore praedicans A et non
A
. Et praesertim, si intellectum advertimus ad experientiam, respectus
causae et causati in externis quidem obiectis indiget relationibus spatii,
in omnibus autem tam externis quam internis, nonnisi temporis respectu
opitulante, quid sit prius, quidnam posterius, s. causa et causatum,
edoceri mens potest. Et vel ipsius spatii quantitatem intelligibilem
reddere non licet, nisi illud, relatum ad mensuram tanquam unitatem,
exponamus numero, qui ipse non est nisi multitudo numerando, h. e.
in tempore dato successive unum uni addendo, distincte cognita.
Kant Diss 405-406