— 379 —
      In hoc uno totius humanae industriae summa continetur,
atque haec regula [V] non minus servanda est rerum
— 380 —
cognitionem aggressuro, quam Thesei filum labyrinthum
ingressuro. Sed multi vel non reflectunt ad id
quod praecipit, vel plane ignorant, vel praesumunt se
〈 ea 〉 non indigere, et saepe adeo inordinate difficillimas
examinant quaestiones, ut mihi videantur idem
facere, ac si ex infima parte ad fastigium alicujus aedificij
uno saltu conarentur pervenire, vel neglectis scalae
gradibus, qui ad hunc usum sunt destinati, vel non
animadversis. Ita faciunt omnes Astrologi, qui non
cognita coelorum natura, sed ne quidem motibus
perfecte observatis, sperant se illorum effectus posse
designare. Ita plerique, qui Mechanicis student absque
Physica, et nova ad motus ciendos instrumenta fabricant
temere. Ita etiam Philosophi illi, qui neglectis
experimentis veritatem ex proprio cerebro, quasi Jovis
Minervam, orituram putant.
      Et quidem illi omnes in hanc regulam peccant evidenter.
Sed quia saepe ordo, qui hic desideratur, adeo
obscurus est et intricatus, ut qualis sit non omnes possint
agnoscere, vix possunt satis cavere ne aberrent,
nisi diligenter observent quae in sequenti propositione
exponentur.
Descartes Reg 379-380