— 89 —
Quae erat illa
Tiberi Caesaris medicina: ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis
annum attingerent, novisse oportere existimabat; eaque una sapientissimi
Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt.
Neque sane ulli natura cuiusquam sua insidiosa est, cum tanta
fide et diligentia cuiusque tutelam gerat. Semper enim antequam
in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit; nos
vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum
non advertimus, ut dicere audeam, cum nihil repente maximum
fiat, vel repentina morte sublatum neminem.
Vico NT 89