— 501 §9 —
9. Immo opus est, ut quaelibet
monas differat ab alia quacunque. Neque enim unquam
dantur in natura duo entia, quorum unum ex asse convenit
cum altero, et ubi impossibile sit quandam reperire differentiam
internam, aut in denominatione intrinseca fundatam.
Quodsi substantiae simplices qualitatibus non differrent; nulla
etiam in rebus mutatio observari posset: quoniam, quod in
composito reperitur, aliunde quam ex simplicibus ingredientibus
resultare nequit. Et si monades qualitatibus destituerentur,
nec una ab altera distingui posset, quoniam eaedem nec
quantitate differunt: consequenter si plenum supponatur, locus
quilibet in motu non reciperet, nisi quod aequivaleret ei,
cui succederet, et unus rerum status indiscernibilis foret ab altero.
Leibniz Mon 501 §9