— 405 —
Additamenta problematis IX.
Praescientiae divinae respectu actionum liberarum locus non est, nisi
determinata eorum rationibus suis futuritio admittatur.
      Qui principio nostro subscribunt, semper hoc argumentum valide contra
impugnatores urserunt. Quare hac opera supersedens ad ea tantum, quae perspicacissimus
Crusius in contrarium affert, respondere satago. Iis, qui ita
sentiunt, obiicit indignam Deo sententiam, quasi eum ratiociniis uti sibi persuadeant.
In qua quidem opinione, si qui sunt, qui secus autumant, lubens in
ill. adversarii partes transeo. Etenim ratiociniorum anfractus divini intellectus
immensitatem parum decere concedo. Neque enim abstractione notionum universalium
earumque combinatione et ad eruendas consequentias facta collatione
infinitae intelligentiae opus est.
Kant ND 405