— 23 —
      Quantitatis vero continuae species primae dicuntur
longitudo, latitudo et profunditas, sub quibus materialiter
sunt linea quae prima dimensione constat, superficies
quae duabus primis, corpus quod omnibus dimensionibus
constat. Non enim possunt esse plures tribus, quia non plures
quam tres lineae possunt in eodem puncto ad diametros
rectos se intersecare. Linea et superficies dupliciter
possunt accipi: uno pacto ut termini et absolutae dimensiones,
et hoc pacto sunt in genere quantitatis; alio modo
ut partes quaedam et subiecta dimensionum, quae proprie
sunt longa et lata, et mensurantur potius quam mensurant,
et sic sunt in genere substantiae. Similiter corpus
vel est subiectum trium dimensionum, nempe longum, latum
et profundum, et ita est in genere substantiae; vel significat
ipsas tres dimensiones absolute, et ita est in hoc
genere quantitatis. Addunt his speciebus locum et tempus,
— 24 —
quae similiter distinguuntur, ut terminant et ut per se capiuntur.
Locus enim pro corpore continente significat substantiam,
sicut ipsum corpus quatenus lagenam dicimus
locum aquae; quatenus vero significat superficiem corporis
continentis, cum vulgo Peripateticorum est quoddam accidens
in genere quantitatis; quatenus significat spatium, in
quo sibi corpora succedunt, ut melius philosophantes definiunt,
sic non est substantia, quia non est subiectum,
neque accidens, quia non est in subiecto, sed locus. Tempus
quoque, ut dicitur mensura motus, accidens quoddam
est in genere quantitatis; ut vero est aliquid absolutum a
motu et quiete et durationem tantum significat, in nullo
subiecto proprio conspicitur et non habet rationem accidentis
nisi secundum potentiam. [>]
Bruno Sum 23-24