— 21 §46 —
      § XLVI. Ubi admiratio, ibi plura non confuse recognita,
§ 43. Ergo minus poetice repraesentata, § 42.
      Ubi recognitio confusa, ibi cessare admirationem a posteriore
etiam constare potest, si quem videmus quippiam
mirari e. g. instrumentum bellicum artificiose confectum,
alter ipsum in admirando impediturus quaerit annon eadem,
immo artificiosiora, viderit Berolini Dresdae etc. Quod si
reminiscitur, utique remittit admiratio.
Baumgarten MPh 21