— 369 —
      [40] Denique Principatus Romani originem, stabilimen, formam, auctum,
statum interitum contemplari: et ea omnia cum nostri temporis regno
componere, ut an eaedem publicae utilitates consequantur, cognoscamus.
Tum quis quamque definitionem ad Regni vim, et naturam referat: et cujusque
Romani juris publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest,
vestiget. Quid est Justitia? constans voluntas suum cuique tribuendi in
Principe; suum cujusque Principi conferendi in privatis. Quid Jurisprudentia?
Optimi Regni notitia. Quid jus? Ars tuendi legislatoris dignitatem.
Quid jus naturale? aeterna necessitas in civibus, in Principe aeternus pudor.
Quid jus gentium? omnium Rerumpublicarum status idem; ut quemadmodum
diu steterint, porro stent. Quid jus civile? quod Placet. Quid consuetudo?
quam Princeps per populi mores tacitus jubet. Quae summa lex,
quam semper in aliis interpretandis sequi debemus? Regni amplitudo, Principis
salus, gloria utriusque. Cur leges Furia Caninia, Aelia abrogatae? cur
sublatum jus latinae, et dedititiae libertatis? cur omnes manumissi liberti
— 370 —
Romani? ut Romani ingenui Principis obsequio firmarentur. Cur dominorum
saevitia in servos coërcita? ut ne porro foris erumpant, et audeant Principis
potentiam attentare. Cur peculia filiorumfamilias justa, ac patrimonia
permissa? ut mulcta quoque delinquendo deterreantur. Cur legitimationes
institutae? ut Patriciorum ferocia mansuesceret. Cur dominium ex jure Quiritium,
et jus bonorum, Usucapio in Italia, et longi temporis possessio in
Provinciis olim distincta, nunc confusa? Cur omnes Imperio Romano subjecti
Civitate Romana donati? An quo sanctius fieret arcanum, posse a Provinciis
Imperatorem Romanum [56r] eligi? An, quod verius, ut omnium aeque
interesset Imperium Romanum stare? Cur donationes insinuandae? ne
quis largitionibus turbida agitaret. Cur aucta militum privilegia? quo studerent
magis potentiae Principis. Cur adgnatorum, et cognatorum sublata in
succedendi jure discrimina? ne qui antiqua, et perpetua potentiae laude ferocirent.
Cur poenae exasperatae? quia cum Princeps mortalis sit, veriori leges
custodia indigent.
Vico Diss 369-370