— 360 —
Nam cum scientiae omnes
nihil aliud sint quam humana sapientia, quae semper
una et eadem manet, quantumvis differentibus subjectis
applicata, nec majorem ab illis distinctionem
mutuatur, quam Solis lumen a rerum, quas illustrat,
varietate, non opus est ingenia limitibus ullis cohibere;
neque enim nos unius veritatis cognitio, veluti
unius artis usus, ab alterius inventione dimovet, sed
potius juvat. [>]
Descartes Reg 360