— 405 —
Neque ideo divinum numen minus a peccatis abhorrere
reputandum est, quia iis, concedendo, quodammodo annuerit. Nam ea
ipsa malorum, quorum licentia facta erat, strenua allaboratione in melius reducendorum
compensatio, quam monendo, minitando, invitando, media suppeditando
obtinere annititur, est proprie ille finis, quem ob oculos habuit divinus
artifex, quibus itaque cum malorum fructicantes ramos amputet et, quantum
salva libertate hominum fieri potest, reprimat, hoc ipso semet pravitatis omnis
osorem, quanquam perfectionum, quae nihilo minus elici inde possunt, amatorem
patefecit. Sed in viam redeo, abinstituti ratione longius aliquantulum,
quam par erat, divagatus.
Kant ND 405