— 405 —
Spatium
itaque est principium formale mundi sensibilis absolute primum non
solum propterea, quod nonnisi per illius conceptum obiecta universi
possint esse phaenomena, sed potissimum hanc ob rationem, quod per
essentiam non est nisi unicum, omnia omnino externe sensibilia complectens,
adeoque principium constituit universitatis, h. e. totius, quod
non potest esse pars alterius.
Kant Diss 405