— 379 —
regula v.
      Tota methodus consistit in ordine et dispositione eorum
ad quae mentis acies est convertenda, ut aliquam veritatem
inveniamus. Atque hanc exacte servabimus, si propositiones
involutas et obscuras ad simpliciores gradatim
reducamus, et deinde ex omnium simplicissimarum intuitu
ad aliarum omnium cognitionem per eosdem gradus ascendere
tentemus
.
Descartes Reg 379