— 21 —
      Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem
Deum mallent negare, quam res alias omnes
credere esse incertas. Sed iis non repugnemus, totumque
hoc de Deo demus esse fictitium; at seu fato,
seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio
modo me ad id quod sum pervenisse supponant; quoniam
falli et errare imperfectio quaedam esse videtur,
quo minus potentem originis meae authorem assignabunt,
eo probabilius erit me tam imperfectum esse
ut semper fallar. Quibus sane argumentis non habeo
quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil esse
ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare,
idque non per inconsiderantiam vel levitatem
sed propter validas et meditatas rationes; ideoque
etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis,
— 22 —
accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si
quid certi velim invenire.
Descartes Med 21-22