— 369 —
      [39] His quae enumeravimus commodis quidem fruimur; incommoda
non vitamus. Nam Accursius, et qui acutissimi viri, et solertissimi aequitatis
indagatores eum secuti sunt leges Romanas pro nostris temporibus sapientissime
quidem interpretati sunt; quare elogium, et verum, et grave ab Hugone
Grotio
meruerunt: ut saepe optimi sint condendi juris authores, etiam
tunc, cum conditi juris mali sunt interpretes
; sed hoc Decemvirorum dissimiles,
quod illi graecas leges ad Romanam Rempublicam, hi Romanas ad nostras
res privatas accommodarunt. Extitit deinde in Italia Andreas Alciatus,
quem deinde Galli per summam gloriam sunt imitati, et latinae, graecaeque
linguae peritia, historiarumque Romanarum eruditione suam Romano juri
luculentiam reddiderunt; At ii potius Romanis suas restituerunt, quam ad
nos nostris rebuspublicis aptas apportarunt. Nihiloque magis Romana jura nostris
Rebuspublicis Jacobus Cujacius accommodasset, si magno Sallustj arcano
usus ab argumentis rerum, de quibus Jurisconsulti scripserunt, et ab
eorum epigraphe, et ordine librorum deartuata Jurisconsultorum membra
in cujusque corpus omnia composuisset. Et quod Aenimundus Merillus a
philosophorum sectis, quas Jurisconsulti fortasse professi sunt, eos illustrare
contendit; id magis ingenii conatus est, quam prudentiae consilium. Igitur
quando leges pro Reipublicae institutis condere, et interpretari necesse est;
principio Regni constitutionem, seu legem illam regiam, quae lata non est,
sed cum Romano Principatu nata spectari, et doctrinam de Republica Monarchica
tenere oportet. Deinde omnia pro [55v] Regni natura ad civilem
ordinare aequitatem, quae Italis buona ragion di Stato diceretur, et unis rerumpublicarum
prudentibus gnara est.
Vico Diss 369