— 89 —
VI

      In re autem medica illa subsunt incommoda; quod, cum morborum
caussas non satis certo scire putemus, parum attendamus
signa, facessamus ferme iudicia: quibus rebus, cum antiqui
nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul
dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae incertaeque
viderentur, de eo duntaxat erant usque ad religionem
solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa observatione
freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum
caussis, quam de gravitate et progressu ad certum curationis
ductum iudicare. Qua in re corporis animique morbi aptissime
sibi respondent et congruunt. [>]
Vico NT 89