— 273 —
TRACTATUS
POLITICUS;

In quo demonstratur, quomodo Societas, ubi
Imperium Monarchicum locum habet, sicut et ea,
ubi Optimi imperant, debet institui, ne in
Tyrannidem labatur, et ut Pax, Libertasque
civium inviolata maneat.

Caput I.

      Par. I. Affectus, quibus conflictamur, concipiunt
Philosophi veluti vitia, in quae homines sua
culpa labuntur; quos propterea ridere, flere,
carpere, vel (qui sanctiores videri volunt) detestari
solent. Sic ergo se rem divinam facere,
et sapientiae culmen attingere credunt, quando
humanam naturam, quae nullibi est, multis modis laudare, et eam,
quae revera est, dictis lacessere norunt. Homines namque, non ut
sunt, sed, ut eosdem esse vellent, concipiunt: unde factum est,
ut plerumque pro Ethica Satyram scripserint, et ut nunquam Politicam
conceperint, quae possit ad usum revocari, sed quae pro
Chimaera haberetur, vel quae in Utopia, vel in illo Poëtarum aureo
saeculo, ubi scilicet minime necesse erat, institui potuisset. Cum
igitur omnium scientiarum, quae usum habent, tum maxime Politices
Theoria ab ipsius Praxi discrepare creditur, et regendae Reipublicae
nulli minus idonei aestimantur, quam Theoretici, seu Philosophi.
Spinoza TP 273